Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. dum haec in Illyrico geruntur, Paulus
ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium
iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit,
[2]
Agassas, quod, cum Marcio consuli
tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea; Aeginiensium novum
crimen erat:
[3]
famae de victoria Romanorum fidem
non habentes in quosdam militum urbem ingressos
hostiliter1 saevierant.
[4]
ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius
quam finitimae civitates in armis fuerant.
[5]
autumni fere tempus erat; cuius temporis initio
ad circumeundam Graeciam visendaque, quae2 nobilitata fama maiora auribus accepta sunt quam
oculis noscuntur, uti3 statuit.
[6]
praeposito castris C. Sulpicio Gallo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit,
[p. 340]
inclutum oraculum.
[7]
ubi sacrificio Apollini facto inchoatas4 in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit. lebadiae quoque templum Iovis Trophonii adit;
[8]
ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes
sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem
ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae5 insulae, ponte continenti iunctae descendit.
[9]
a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille navium
Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi
navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota
rex ille regum petiit.
[10]
inde Oropum6 Atticae ventum est, ubi pro deo vates antiquus7 colitur templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum;
[11]
athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustae8 famae, multa tamen visenda habentis, arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentis, navalia, monumenta9 magnorum imperatorum, simulacra [p. 342] deorum hominumque, omni genere et materiae et10 artium insignia.
1 hostiliter kreyssig: quoque hostiliter urbem V.
2 quae add. Fr: om. V.
3 uti Madvig: ut V.
4 A.U.C. 587
5 Euripi Euboeaeque, tantae Weissenborn: euripiaeuoque ante V.
6 petiit. inde Oropum add. Fr: om. V.
7 antiquus kreyssig: anticum V.
8 vetustae Kōhler: vetustate V.
9 monumenta add. Crévier: om. V.
10 A.U.C. 587
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

