previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. edito ludicro1 clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in2 ingentem acervum, [2?] precatus Martem, Minervam Luamque3 matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit; deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt. [3] notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque' exercitibus, [4?] ea copia rerum, ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum praesentem, sed etiam quod domos aveherent. [5] spectaculo fuit [p. 362] ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis4 ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium5 et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, [6?] ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent. [7] haec in classem imposita devehenda Romam Cn. Octavio data.

Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die pervenit. [8] praetergressus urbem, ad Pellaeum,6 quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem pervenit.

1 ludicro Wesenberg: ludicro omnis generis V.

2 in add. Fr: om. V.

3 Luamque turnebus: Lunamque V.

4 A.U.C. 587

5 et textilium Madvig: ex tilium V.

6 Pellaeum heraeus: paeleum V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lua Mater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedonica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Minervae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Maximus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Octavius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Passaro
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spelaeum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spolia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius Paullus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PASSARON
    • Smith's Bio, Lua
    • Smith's Bio, Minerva
    • Smith's Bio, Octavius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: