Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Laurigera stirpe prognata Delia; Sydnaei vatis Apollinei genuina
soror; Alma literatum parens, ad cuius immaculates amplexus, con-
fugit virtus, barbarici et ignorantiae impetu violata, ut olim a Threi-
cio Tyranno Philomela; Poetarum nostri temporis, ingeniorumque
omnium foelicissime pullulantium, Musa; Dia proles, quae iam rudi
calamo, spiritus infundis elati furoris, quibus ipse misellus, plus
mihi videor praestare posse, quam cruda nostra indoles proferre
solet: Dignare Posthumo huic Amyntae, ut tuo adoptivo filio
patrocinari: Eoque magis quod moribundus pater, illius tutelam
humillime tibi legaverat. Et licet illustre nomen tuum non solum
apud nos, sed exteras etiam nationes, latius propagatum est, quam
aut unquam possit aeruginosa Temporis vetustate aboleri, aut mor-
talium encomus augeri, (quomodo enim quicquam possit esse in-
finito plus?) multorum tamen camaenis, quasi siderum diademate
redimita Ariadne, noli hunc purum Phoebi sacerdotem, stellam
alteram coronae tuae largientem, aspernari: sed animi candore, quem
sator hominum, atque deorum, Iupiter, praenobili familae tuae quasi
haereditarium alligavit, accipe, et tuere. Sic nos, quorum opes tenuis-
simae, littorea sunt Myrtus Veneris, Nymphaeque Peneiae semper
virens coma, prima quaque poematis pagina, Te Musarum dominam,
in auxilium invocabimus: tua denique virtus, quae virtutem ipsam,
ipsam quoque aeternitatem superabit.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: