Non bibet inter aquas poma aut pendentia carpitNon multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem ...
Tantalus infelix, quem sua vota premunt.
Divitis haec magni facies erit, omnia cernens
qui timet et sicco concoquit ore famem ...
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[82]
Haec locutus gladio latus cingo, et ne infirmitas
militiam perderet, largioribus cibis excito vires. Mox in publicum prosilio
furentisque more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito vultu efferatoque nihil
aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem
devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator,
et “Quid tu” inquit “commilito, ex qua legione es aut cuius
centuria?” Cum constantissime et centurionem et legionem essem ementitus,
“Age ergo” inquit ille “in exercitu vestro[p. 164]
phaecasiati milites ambulant?” Cum deinde vultu atque ipsa trepidatione
mendacium prodidissem, ponere me iussit arma et malo cavere.
Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad deversorium tendo paulatimque
temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.