previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nuntius
915Praedicta postquam fata et infandum genus
deprendit ac se scelere convictum Oedipus
damnavit ipse, regiam infestus petens
invisa propero tecta penetravit gradu
qualis per arva Libycus insanit leo,
920fulvam minaci fronte concutiens iubam;
vultus furore torvus atque oculi truces,
gemitus et altum murmur, et gelidus fluit
[p. 236] sudor per artus, spumat et volvit minas
ac mersus alte magnus exundat dolor.
925secum ipse saevus grande nescio quid parat
suisque fatis simile, 'quid poenas moror?'
ait 'hoc scelestum pectus aut ferro petat,
aut fervido aliquis igne vel saxo domet.
quae tigris aut quae saeva visceribus meis
930incurret ales? ipse tu scelerum capax,
sacer Cithaeron, vel feras in me tuas
emitte silvis, mitte vel rabidos canes
nunc redde Agauen. anime, quid mortem times?
mors innocentem sola Fortunae eripit.'
935haec fatus aptat impiam capulo manum
ensemque ducit, 'itane? tam magnis breves
poenas sceleribus solvis atque uno omnia
pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;
quid deinde matri, quid male in lucem editis
940gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit
scelus ruina, flebili patriae dabis?
solvendo non es: illa quae leges ratas
Natura in uno vertit Oedipoda, novos
commenta partus, supplices eadem meis
945novetur. iterum vivere atque iterum mori
liceat, renasci semper ut totiens nova
supplicia pendasutere ingenio, miser:
quod saepe fieri non potest fiat diu;
mors eligatur longa, quaeratur via
950qua nec sepultis mixtus et vivis tamen
exemptus erres: morere, sed citra patrem.
cunctaris, anime?' subitus en vultus gravat
profusus imber ac rigat fletu genas.
'et flere satis est? hactenus fundent levem
955oculi liquorem? sedibus pulsi suis
[p. 237] lacrimas sequantur: di maritales. satin?
fodiantur oculi!' dixit atque ira furit:
ardent minaces igne truculento genae
oculique vix se sedibus retinent suis;
960violentus audax vultus, iratus ferox,
tantum furentis; gemuit et dirum fremens
manus in ora torsit, at contra truces
oculi steterunt et suam intenti manum
ultro insecuntur, vulneri occurrunt suo.
965scrutatur avidus manibus uncis lumina,
radice ab ima funditus vulsos simul
evolvit orbes; haeret in vacuo manus
et fixa penitus unguibus lacerat cavos
alte recessus luminum et inanes sinus,
970saevitque frustra plusque quam satis est furit.
Factum est periclum lucis; attollit caput
cavisque lustrans orbibus caeli plagas
noctem experitur. quicquid effossis male
dependet oculis rumpit, et victor deos
975conclamat omnis: 'parcite, en, patriae precor:
iam iusta feci, debitas poenas tuli;
inventa thalamis digna nox tandem meis.
rigat ora foedus imber et lacerum caput
largum revulsis sanguinem venis vomit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: