previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Andr.
Has, has ruinas urbis in cinerem datae
[p. 76] 740hic excitabit? hae manus Troiam erigent?
nullas habet spes Troia, si tales habet.
non sic iacemus Troes, ut cuiquam metus
possimus esse. spiritus genitor fecit?
sed nempe tractus, ipse post Troiam pater
745posuisset animos, magna quos frangunt mala.
si poena petitur, (quae peti gravior potest?)
famulare collo nobili subeat iugum,
servire liceat, aliquis hoc regi negat?

Vlix.
Non hoc Vlixes, sed negat Calchas tibi.

Andr.
750O machinator fraudis et scelerum artifex,
virtute cuius bellica nemo occidit,
dolis et astu maleficae mentis iacent
etiam Pelasgi, vatem et insontes deos
praetendis? hoc est pectoris facinus tui.
755nocturne miles, fortis in pueri necem
iam solus audes aliquid et claro die.

Vlix.
Virtus Vlixis Danaidis nota est satis
nimisque Phrygibus. non vacat vanis diem
conterere verbis: ancoras classis legit.

Andr.
760Brevem moram largire, dum officium parens
nato supremum reddo et amplexu ultimo
avidos dolores satio.

Vlix.
Misereri tui
utinam liceret, quod tamen solum licet,
tempus moramque dabimus, arbitrio tuo
765implere lacrimis: fletus aerumnas levat.

Andr.
O dulce pignus, o decus lapsae domus
summumque Troiae funus, o Danaum timor,
genetricis o spes vana, cui demens ego
laudes parentis bellicas, annos avi
770demens precabar, vota destituit deus.
[p. 77] 775non arma tenera patria tractabis manu
sparsasque passim saltibus latis feras
audax sequeris nec stato lustri die,
solemne referens Troici lusus sacrum,
puer citatas nobilis turmas ages;
780non inter aras mobili velox pede,
reboante flexo concitos cornu modos,
barbarica prisco templa saltatu coles.
Iliaca non tu sceptra regali potens
gestabis aula, iura nec populis dabis
victasque gentes sub tuum mittes iugum,
non Graia caedes terga, non Pyrrhum trahes.
o Marte diro tristius leti genus!
flebilius aliquid Hectoris magni nece
785muri videbunt,

Vlix.
Rumpe iam fletus, parens:
magnus sibi ipse non facit finem dolor.

Andr.
Lacrimis, Vlixe, parva quam petimus mora est;
concede patiens, ut mea condam manu
viventis oculos, occidis parvus quidem,
790sed iam timendus. Troia te expectat tua:
i, vade liber, liberos Troas vide.

Astyan.
Miserere, mater.

Andr.
Quid meos retines sinus
manusque matris cassa praesidia occupas?
fremitu leonis qualis audito tener
795timidum iuvencus applicat matri latus,
at ille saevus matre summota loco
praedam minorem morsibus vastis tenens
frangit venitque: talis e nostro sinu
te rapiet hostis, oscula et fletus, puer,
800lacerosque crines excipe et plenus mei
[p. 78] occurre patri; pauca maternae tamen
perfer querelae verba: 'si manes habent
curas priores nec perit flammis amor,
servire Graio pateris Andromachen viro,
805crudelis Hector? lentus et segnis iaces?
redit Achilles.' sume nunc iterum comas
et sume lacrimas, quicquid e misero viri
funere relictum est, sume quae reddas tuo
Oscula parenti, matris hanc solacio
810relinque vestem: tumulus hanc tetigit meus
manesque cari. si quid hic cineris latet,
scrutabor ore.

Vlix.
Nullus est flendi modus:
abripite propere classis Argolicae moram.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: