previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex dolore nascitur ; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ; per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus ; at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere ; [2] nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit. At quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur. Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos [p. 476] esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices. Omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt; ego autem malo illum desinere quam decipi. [3] Itaque illo te duco, quo omnibus, qui fortunam fugiunt, confugiendum est, ad liberalia studia. Illa sanabunt vulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi evellent. His etiam si numquam adsuesses, nune utendum erat; sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, 1 attigisti tamen. Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui! Non parandum tibi nune esset auxilium contra fortunam sed proferendum ; propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta. Nunc ad illas re- vertere ; tutam te praestabunt. [5] Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis [p. 478] irritae supervacua vexatio. Nulli horum patebit pectus tuum ; nam ceteris vitiis iam pridem elusum est. Haec quidem certissima praesidia sunt et quae sola te fortunae eripere possint.

1 4

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: