previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. "At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax ; non magnis nec navigabilibus fluminum alveis irrigatur ; nihil gignit, quod aliae gentes petant, vix ad tutelam incolentium fertilis ; non pretiosus hic lapis caeditur, non auri argentique venae eruuntur." [2] Angustus animus est, quem terrena delectant ; ad illa abducendus est, quae ubique aeque apparent, ubique aeque splendent. Et hoc cogitandum est, ista veris bonis per falsa et prave credita obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat. [3] In eam te regionem casus eiecit, in qua lautissimum receptaculum casa est ; ne tu pusilli animi es et [p. 444] sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris, quia Romuli casam nosti. Dic illud potius : " Istud humile tugurium nempe virtutes recipit ? Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia. Nullus angustus est locus, qui hanc tam magnarum virtutium turbam capit ; nullum exilium grave est, in quod licet eum hoc ire comitatu." [4] Brutus in eo libro, quem de virtute composuit, ait se Marcellum vidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viventem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. Itaque adicit visum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset, quam illum in exilio relinqui. [5] O fortunatiorem Marcellum eo tempore, quo exilium suum Bruto adprobavit, quam quo rei publicae consulatum ! Quantus ille vir fuit, qui effecit, ut aliquis exul sibi videretur, quod ab exule recederet ! Quantus vir fuit, qui in admirationem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum ! [6] Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praetervectum, quia non sustineret videre deformatum virum. Illi quidem reditum impetravit senatus publicis precibus tam sollicitus ac maestus, ut omnes illo die Bruti habere animum viderentur et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne exules essent, si sine illo fuissent ; sed plus multo consecutus [p. 446] est, quo die illum exulem Brutus relinquere non potuit. Caesar videre. Contigit enim illi testimonium utriusque : Brutus sine Marcello reverti se doluit, Caesar erubuit. [7] Num dubitas, quin se ille Marcellus tantus vir sic ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit : " Quod patria cares, non est miserum. Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse. Quid porro ? Hic, qui te expulit, non ipse per annos decem continuos patria caruit ? Propagandi sine dubio imperii causa ; sed nempe caruit. [8] Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est. Cui primum rei occurret ? Cui parti se opponet ? Aget illum per omnes terras victoria sua. Illum suspiciant et colant gentes ; tu vive Bruto miratore contentus ! "

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: