This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Cognito consilio eius publica voluptas
erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt
consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent 1 quod coegerant 2 ; adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quaestione, an
mortis ius rei perderent ; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat. Videsne,
Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi-
nato ingruant ? Fles, quod alicui tuorum mori necesse
fuit ? Paene non licuit !
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.