This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Nihil tamen aeque oblectaverit animum, quam
amicitia fidelis et dulcis. Quantum bonum est, ubi
praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne
descendat, quorum conscientiam minus quam tuam
[p. 238]
timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia
consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet ! Quos scilicet vacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus eligemus ; serpunt
enim vitia et in proximum quemque transiliunt et
contactu nocent. Itaque quemadmodum 1
1 quemadmodum Hermes: ut quod A: ut quondam Gertz: ut id Petschenig.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.