previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. Cum dico me nihil voluptatis causa, de illo loquor sapiente, cui soli concedis1 voluptatem. Non voco autem sapientem, supra quem quicquam est, nedum voluptas. Atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori et periculo, egestati et tot humanam vitam circumstrepentibus minis ? Quomodo conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum hostium, a tam molli2 adversario victus ? " Quicquid voluptas suaserit faciet." Age, non vides quam multa suasura sit ? [2] " Nihil," inquit, " poterit turpiter suadere, [p. 126] quia adiuncta virtuti est." Non vides iterum, quale sit summum bonum, cui custode opus est, ut bonum sit ? Virtus autem quomodo voluptatem reget, quam sequitur, cum sequi parentis sit, regere imperantis ? A tergo ponis quod imperat ? Egregium autem habet virtus apud vos officium voluptates praegustare ! [3] Sed videbimus, an apud quos tam contumeliose tractata virtus est, adhuc virtus sit, quae habere nomen suum non potest, si loco cessit. Interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos. [4] Aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris, ut isti vocant, bona concoquentis et super mensam recognoscentis omnium gentium animalia ; vide hos eosdem in suggestu rosae despectantis popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantes; mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in quo luxuriae parentatur. Hos esse in voluptatibus dices ; nec tamen illis bene erit, quia non bono gaudent.

1 concedis A : concedimus Hermes after Joh. Müller.

2 a tam molli Muretus: an molli A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: