This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Evenit autem
hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ; nam
mala pro bonis petenti periculosum est adsequi. Ut
feras eum labore periculoque venamur et captarum
quoque illarum sollicita possessio est—saepe enim
laniant dominos—, ita habent se magnae voluptates;
in magnum malum evasere captaeque cepere. Quae
quo plures maioresque sunt, eo ille minor ac plurium
servus est, quem felicem vulgus appellat. Permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.