This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Quid autem dubii est, quin haec maior materia
sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis
quam in paupertate, quom1 in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio
et magnificentia campum habeat patentem ?
[2]
Non
contemnet se sapiens, etiam si fuerit minimae
staturae, esse tamen se procerum volet. Et exilis
corpore aut amisso2 oculo valebit, malet tamen sibi
esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in
[p. 156]
se valentius. Malam valetudinem tolerabit, bonam
optabit.
[3]
Quaedam enim, etiam si in summam rei
parva sunt et subduci sine ruina principalis boni
possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam
laetitiam ex virtute nascentem. Sic illum adficiunt
divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et
ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore
apricus locus.
[4]
Quis porro sapientium—nostrorum
dico, quibus unum est bonum virtus—negat etiam
haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid
in se pretii et alia esse potiora ? Quibusdam ex iis
tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum. Ne
erres itaque, inter potiora divitiae sunt.
[5]
" Quid
ergo," inquis, " me derides, cum eundem apud te
locum habeant, quem apud me ? " Vis scire, quam
non eundem habeant locum ? Mihi divitiae si
effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis
et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint;
apud me divitiae aliquem locum habent, apud te
summum ; ad postremum divitiae meae sunt, tu
divitiarum es.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.