previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat : " Qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare ? Si potestis, bonos laudate, si minus, transite ; quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in [p. 176] alterum incursitate. Nam cum in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis sed operam perditis. [2] Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit. Inlustrata est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur ; produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam qui vires eius lacessendo senserunt. Duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est. [3] Praebeo me non aliter quam rupes aliqua mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. Adsilite, facite impetum ; ferendo vos vincam. In ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quicquid incurrit malo suo vim suam exercet. Proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in qua tela vestra Agantur." [4] Vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias ferre de quoquam ? " Quare hic philosophus laxius habitat ? Quare hic lautius cenat ? " Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus. Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur. [5] Obicite Platoni, quod petierit pecuniam, [p. 178] Aristoteli, quod acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit ; mihi ipsi Alcibiadem et Phaedrum obiectate, evasuri maxime felices, cum primum vobis imitari vitia nostra con- tigerit ! [6] Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ? Non eo loco res humanae sunt, etiam si statum vestrum parum nostis, ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: