Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat, cum
reddit. Ingratum voco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato vacat cogitare. Faciat licet omnia, quae facere bonus
amicus et memor officii debet : si animo eius obversatur spes lucri, captator est et hamum iacit. Ut
aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo
pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.
[p. 246]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.