Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
Sed perturbat nos opinionum uarietas hominumque dissensio, et quia non idem contingit in
sensibus, hos natura certos putamus; illa quae aliis sic,
aliis secus, nec isdem semper uno modo uidentur, ficta
esse dicimus. Quod est longe aliter. Nam sensus nostros
non parens, non nutrix, non magister, non poeta, non
scaena deprauat, non multitudinis consensus abducit.
At uero animis omnes tenduntur insidiae, uel ab iis
quos modo enumeraui qui teneros et rudes quom acceperunt, inficiunt et flectunt ut uolunt, uel ab ea quae
penitus in omni sensu implicata insidet, imitatrix boni
uoluptas, malorum autem mater omnium; quoius
blanditiis corrupti, quae natura bona sunt, quia dulcedine hac et scabie carent, non cernimus satis.
18.