[32]
Atticus
Age, iam ista uideo fateorque esse magna. Sed est in collegio uestro inter Marcellum et Appium optimos augures magna dissensio
—nam eorum ego in libros incidi—cum alteri placeat auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae composita, alteri disciplina uestra quasi diuinari uideatur
posse. Hac tu de re quaero quid sentias.
Marcus
Egone? Diuinationem, quam Graeci
μαντικήν appellant, esse sentio, et huius hanc ipsam
partem, quae est in auibus ceterisque signis, esse disciplinae nostrae. Si enim deos esse concedimus eorumque
mente mundum regi, et eosdem hominum consulere
generi, et posse nobis signa rerum futurarum ostendere, non uideo cur esse diuinationem negem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics