Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
Sunt autem ea quae posui, ex quibus id quod
uolumus efficitur et cogitur. Iam uero permultorum
exemplorum et nostra est plena res publica, et omnia
regna omnesque populi cunctaeque gentes, ex augurum praedictis multa incredibiliter uera cecidisse.
Neque enim Polyidi neque Melampodis neque Mopsi
neque Amphiarai neque Calchantis neque Heleni tantum nomen fuisset, neque tot nationes id ad hoc
tempus retinuissent, ut Phrygum, Lycaonum, Cilicum
maximeque Pisidarum, nisi uetustas ea certa esse
docuisset. Nec uero Romulus noster auspicato urbem
condidisset, neque Atti Naui nomen memoria floreret
tam diu, nisi omnes hi multa ad ueritatem admirabilia
dixissent. Sed dubium non est quin haec disciplina et
ars augurum euanuerit iam et uetustate et neglegentia.
Ita neque illi adsentior qui hanc scientiam negat
umquam in nostro collegio fuisse, neque illi qui esse
etiam nunc putat. Quae mihi uidetur apud maiores
fuisse duplex ut ad rei publicae tempus non numquam,
ad agendi consilium saepissime pertineret.