Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[63]
Nec haec a sapientissimis legum
scriptoribus neglecta sunt. Nam et Athenis iam ille
mos a Cecrope, ut aiunt, permansit hucusque terra
humandi, quod quom proxumi fecerant obductaque
terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium
quasi matris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum ut uiuis redderetur. Sequebantur epulae,
quas inibant propinqui coronati, apud quos de
mortui laude, quom nisi quid ueri erat non praedicatum esset (nam mentiri nefas habebatur), iusta
confecta erant.