Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[67]
Haec igitur Athenienses tui. Sed uideamus Platonem, qui iusta funerum reicit ad interpretes
religionum; quem nos morem tenemus. De sepulcris
autem dicit haec: uetat ex agro culto eoue qui coli
possit, ullam partem sumi sepulcro; sed quae natura
agri tantum modo efficere possit, ut mortuorum corpora sine detrimento uiuorum recipiat, ea potissimum ut compleatur; quae autem terra fruges ferre
et ut mater cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis
minuat neue uiuus neue mortuus.