Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[70]
... plenam esse iustitiae. Tum Scipio: Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc
de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum
illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum
esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo
modo posse. Sed, si placet, in hunc diem hactenus; reliqua (satis enim multa restant) differamus
in crastinum. Cum ita placuisset, finis disputandi in
eum diem factus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.