Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[10]
Causam autem
probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere
malent1 qui erunt eruditi, aut ne haec2 quidem qui
illa nescient.34 sed eam5 mihi non6 sane7 probas; immo
vero et haec qui illa non poterunt,8 et qui Graeca
poterunt9 non contemnent10 sua. quid enim causae est
cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius11 multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum—quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi12 Aeschylum13 Sophoclem
Euripidem sic hi Platonem imitentur14 Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si qui e
nostris Hyperidem sint15 aut Demosthenem imitati.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.