Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
et cum ita moveatur
illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic
ultro citroque1 versetur, et materiam ipsam totam2
penitus commutari putant et illa effici quae appellant
qualia; e quibus in3 omni natura cohaerente4 et continuata cum omnibus suis partibus unum5 effectum esse
mundum, extra quem nulla pars materiae6 sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae
insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua [p. 13]
ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil
enim valentius esse a quo intereat);
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.