Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[46]
Hanc Academiam
novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem
Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris
nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur,
[p. 20]
de omnibus quaeritur nihil certi dicitur—sed
tamen illa quam exposuisti1 vetus, haec nova nominetur. quae usque ad Carneadem perducta,2 qui quartus
ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis
ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant
maximeque ex Epicureo3 Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et to4 * * *” quid autem stomachatur5 Mnesarchus, quid Antipater digladiatur67 cum Carneade tot voluminibus? *
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.