Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[106]
'Unde memoria, si nihil percipimus?' sic1 enim quaerebas. quid2 meminisse visa
nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus,3 qui
magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam
Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse
credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet
ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit
[p. 80]
habet ea conprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron4 Epicuri
dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia.5 hoc per
me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod
minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare6 esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.