Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[108]
Alterum est
quod negatis1 actionem ullius rei posse in eo esse
qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim
[p. 81]
videri oportet,2 in quo sit3 etiam adsensus (dicunt enim
Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem
omnia si visa tollantur. 34. hac de re in utramque partem
5et dicta sunt4 et scripta multa †vide superiore†,5 sed
brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam
actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus
adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita
scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum6 a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex
animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis
relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.