Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem
[p. 51]
et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei
disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed
ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur
aut demitur: soritas hoc vocant, qui1 acervum efficiunt
uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus.
sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a
deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde
veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo
ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris
me tibi primum quidque concedente, meum vitium
fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.
1 quia dett. Lb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.