Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem,
de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes1 occurrant quas non habeat2 dinotatas, retenturum adsensun
nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale
fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad3 ceteras
res habet quandam artem qua vera a falsis possit
distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus
[p. 55]
est: ut mater geminos. internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris. videsne ut
in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen
hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis,
qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent;
ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset
dicere solebant.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.