Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
Cum clamore paratis inanis fundere voces
Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
Mollipedesque boves spectantes lumina caeliNon quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego.
Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum.
Iam vero semper viridis semperque gravataNe hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet;
Lentiscus triplici solita grandescere fetu
Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.