This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[108]
“Si”, inquit, “aliquando oculi peccent, tamen,
quia recte aliquando viderunt, inest in iis vis
videndi; item, si quis semel aliquid in divinatione dispexerit, is, etiam cum peccet, tamen
existumandus sit habere vim divinandi.”
53. Vide,
quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam
mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur
natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando
vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque
casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui
somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed
demus tibi istas duas sumptiones (ea quae λήμματα
appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus),
adsumptio tamen (quam πρόσληψιν iidem vocant) non
dabitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.