This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[109]
Adsumit autem Cratippus hoc modo: “Sunt [p. 235]
autem innumerabiles praesensiones non fortuitae.” At ego dico nullam (vide, quanta sit controversia); iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum?
“Multa vera”, inquit “evadere.” Quid, quod multo
plura falsa? Nonne ipsa varietas, quae est propria
fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse
docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera
est (tecum enim mihi res est), non intellegis eadem
uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes
ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos?
quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut
praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissume inprobas, aut,
si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae
relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa
possunt esse, quae tollis.
54.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.