This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem, qui in auspicium
adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur: dicito,
si silentium esse videbitur, nec suspicit nec circumspicit; statim respondet silentium esse videri.
Tum ille: dicito, si pascentur.—Pascuntur.—
Quae aves? aut ubi? Attulit, inquit, in cavea pullos
is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt
igitur aves internuntiae Iovis! quae pascantur necne,
quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire (terripavium primo, post terripudium dictum est; [p. 222]
hoc quidem iam tripudium dicitur)—cum igitur offa
cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.
35.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.