Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
nam si omnes atomi
declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae
declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit
hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo
etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc
mundi ornatum efficere1 non poterit. ne illud quidem
physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto
numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica2 discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini
erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse;
tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo
aut maiorem aut minorem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.