Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
quae est enim aut utilior aut
ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est
usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales1 et necessariae, alterum,
quae naturales essent nec2 tamen necessariae, tertium,
quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio
est, ut necessariae nec opera multa nec impensa3 expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et
parabilis4 et terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest.
14.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.