Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
Eademque ratione ne temperantiam quidem propter
se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis [p. 21]
afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat.
temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut
fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis
est iudicare quid faciendum non faciendumve sit, sed
stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. plerique
autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid
eventurum1 sit provident ob eamque causam propter
voluptatem et parvam et non2 necessariam et quae vel
aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore
tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora
incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis
obligantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.