Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poe+tae fabulas, male,1 credo,
mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc
nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos
quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime
ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte
fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo [p. 4]
minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius,
Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille
iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis
et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia;2 sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa
appareat, doctrina mediocris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.