Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Memini vero, inquam; sed tu istuc1 dixti2 bene Latine,
parum plane. varietas enim Latinum verbum est,
idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur,
sed transfertur in multa disparia: varium poe+ma, varia oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam
varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus
rebus dissimilis3 efficientibus voluptates. eam si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te
intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio,
quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae
dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu
voluptatem, qui4 faciat varietatem voluptatum, sed non
augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio.
[p. 37]
An potest, inquit ille,5 quicquam esse suavius quam
nihil dolere?
4.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.