Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[25]
quid bene? dicet1 Lucilius: 'cocto,2 condito', sed cedo caput cenae:
'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut animo3 quieto satiaret desideria
naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse
Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne
studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat.
cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter,
honeste; ille porro male4 prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene.5 nec lapathi suavitatem acupenseri6 Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem
ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate
summum bonum poneret.
[p. 45]
9.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.