Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
atqui
haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens
utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem
sive extremum sive ultimum definiebas1 id esse, quo
omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum
usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses
[p. 34]
aut quod esset natura adpetendum2 aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc
idem,3 nisi molestum est, quoniam4 tibi non omnino
displicet definire5 et id facis, cum vis, velim definias6
quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.
Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas7 nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.