Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est:
Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego
si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut [p. 61]
se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me
deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus1 iudex durior, dicere consessori2 solebat, cum datis testibus alii
tamen citarentur: “Aut hoc testium satis est, aut nescio,
quid satis sit,” sic a me satis datum est testium. Quid
enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,3 fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum
semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore
nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis
nobis consuluerimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.