Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
artis
etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum1 quia
sit in iis2 aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. a falsa autem adsensione
magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae
sint3 contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id
est partium corporis, alia videntur propter eorum usum
a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea,4 [p. 95]
quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit
a medicis etiam5 disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni,
plumae versicolores columbis, viris mammae atque
barba.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.