Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
ut enim histrioni actio, saltatori motus non
quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est
certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut1 in ipsa insit,2 non foris petatur extremum, id
est artis effectio. et tamen est etiam aliqua3 cum his
ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod
in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta
aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant
κατορθώματα, omnes numeros virtutis continent. sola
enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in
ceteris artibus non fit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.