Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
Ne tu, inquam, Cato, verbis1 illustribus2 et id, quod
vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere
philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem
adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese
nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam
quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim
esse quosdam, qui quavis3 lingua philosophari possint;
nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur
ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non
multus est apud eos disserendi labor. quare attendo
te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic
sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim
erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur
rectissime4 mihi videris et ad consuetudinem nostrae
orationis vitia posuisse contraria. quod enim vituperabile est per se ipsum, id eo5 ipso vitium6 nominatum
puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin κακίαν
malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium
consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium
contrario nomine opponitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.