Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
Sed cum sapientiam [p. 127]
totius hominis custodem et procuratricem esse vellent,
quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae
munus esse dicebant, ut, cum eum tueretur, qui constaret1 ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac
contineret. atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse2 in
iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis
natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum
ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum
natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur
amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti
omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat,
qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod
maximae res essent in potestate sapientis. varietates
autem iniuriasque fortunae facile veterum philosophorum praeceptis instituta vita superabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.