Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit,1 fieri
tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit
magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si
aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum
aliquod habeat ad iucundum accessio,2 bonum sit; si [p. 133]
autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius
posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in
qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur
interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum
virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta
sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.