Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
hoc
simile tandem est? non risu potius quam oratione
eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non1 iure
optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate2 membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille3 sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum
et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile
certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes
fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud
difficile,4 ut dixi, magnumque proelium. deinde non
quaerimus,5 quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam.
una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria,
sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae,
quae posita est in voluptate. nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare
obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse
dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.
13.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.