Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[43]
Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse,
qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed
alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute
constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus,
introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret [p. 139]
aliquid, quodcumque1 in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. is hoc melior quam
Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior
quam ceteri, quod penitus a2 natura3 recessit. Stoici
autem, quod finem bonorum in una virtute ponunt,
similes sunt illorum; quod autem principium officii
quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea,
quae4 ad naturam accommodata et per se assumenda
esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles
Aristonis. ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae,
sed ea seiungunt a finibus et a5 summa bonorum; quae
cum praeponunt,6 ut sit aliqua rerum selectio, naturam
videntur sequi; cum autem negant ea quicquam ad
beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.