Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[80]
dixerit hoc
idem Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod
quidem solet1 ebullire non numquam—, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum:
'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem
cum homine, cur tantum habeat in natura boni;2 illud
urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit,
cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem
nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia
et bona et mala, quae quidem dicunt ii,34 qui numquam
philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem,
vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum
omnium bona, deformitatem, morbum, debilitatem5
mala.6
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.