Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[94]
isti autem quem ad
modum adseverant ex corpusculis non colore non qualitate aliqua (quam ποιότητα Graeci vocant) non sensu
praeditis sed concurrentibus temere atque casu mundum esse perfectum, vel innumerabiles potius in omni [p. 87]
puncto temporis alios nasci alios interire: quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum
cur templum cur domum cur urbem non potest, quae
sunt minus operosa; et multa quidem faciliora. certe
ita temere de mundo effuttiunt, ut mihi quidem numquam hunc admirabilem caeli ornatum (qui locus est
proxumus) suspexisse videantur.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.