Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[15]
"At medici quoque" (ita enim dicebas)
"saepe falluntur". Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego? Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos deos esse censes. quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent nisi viri
tales occidissent? consilium illud imperatorium fuit,
quod Graeci στρατήγημα appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent vitae non parcerent; rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod
evenit. Nam Fauni vocem equidem numquam audivi; [p. 124]
tibi, si audivisse te dicis, credam, etsi Faunus omnino
quid sit nescio. Non igitur adhuc, quantum quidem in
te est Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo
esse, sed nil docent Stoici.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.